Gratuità del beneficio - Seneca De beneficiis libro II 9 -10
Gratuità del beneficio - versione latino Seneca
SENECA DE BENEFICIIS II 9 e 10
Praecipiunt itaque omnes auctores sapientiae quaedam beneficia palam danda, quaedam secreto.
Palam, quae consequi gloriosum est : ut militaria dona, et honores et quidquid aliud notitia pulchrius fit. Rursus quae non producunt, nec honestiorem faciunt, sed succurrunt infirmitati, egestati, ignominiae, tacite danda sunt : ut nota sint solis, quibus prosunt.
Interdum et ipse qui iuuvatur, fallendus est: ut habeat, nec a quo acceperit, sciat. Quid ergo? ille nesciet a quo acceperit? Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii pars est; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quae intelligat et illius auctorem.
Denique ille nesciat accepisse se : ego sciam me dedisse. Parum est, inquis. Parum, si foenerare cogitas : sed si dare quo genere accipienti maxime profuturum erit, dabis, contentus eris te teste. Alioquin non benefacere delectat, sed videri bene fecisse.
Le versioni del tuo libro senza doverle cercare?