Saturnali libro 1 capitolo 13

Sed secutus Numa, quantum sub caelo rudi et seculo adhuc inpolito solo ingenio magistro conprehendere potuit, vel quia Graecorum observatione forsan instructus est, quinquaginta dies addidit, ut in trecentos quinquaginta quattuor dies, quibus duodecim lunae cursus confici credidit, annus extenderetur.

2 Atque his quinquaginta a se additis adiecit alios sex retractos illis sex mensibus qui triginta habebant dies, id est de singulis singulos, factosque quinquaginta et sex dies in duos novos menses pari ratione divisit: 3 ac de duobus priorem Ianuarium nuncupavit primumque anni esse voluit, tamquam bicipitis dei mensem respicientem dicavit Februo deo, qui lustrationum potens creditur: lustrari autem eo mense civitatem necesse erat, quo statuit ut iusta dis Manibus solverentur. 4 Numae ordinationem finitimi mox secuti totidem diebus totidemque mensibus, ut Pompilio placuit, annum suum conputare coeperunt: sed hoc solo discrepabant, quod menses undetricenum tricenumque numero alternaverunt. 5 Paulo post Numa in honorem inparis numeri, secretum hoc et ante Pythagoram parturiente natura, unum adiecit diem quem Ianuario dedit, ut tam in anno quam in mensibus singulis praeter unum Februarium inpar numerus servaretur. Nam quia duodecim menses, si singuli aut pari aut inpari numero putarentur, consummationem parem facerent, unus pari numero institutus universam putationem inparem fecit. 6 Ianuarius igitur Aprilis Iunius Sextilis September November December undetricenis censebantur diebus et quintanas Nonas habebant, ac post Idus in omnibus a. d. septimum decimum Kalendas conputabatur. 7 Martius vero Maius Quintilis et October dies tricenos singulos possidebant. Nonae in his septimanae erant: similiterque post Idus decem et septem dies in singulis usque ad sequentes Kalendas putabantur: sed solus Februarius viginti et octo retinuit dies, quasi inferis et deminutio et par numerus conveniret. 8 Cum ergo Romani ex hac distributione Pompilii ad lunae cursum sicut Graeci annum proprium conputarent, necessario et intercalarem mensem instituerunt more Graecorum. 9 Nam et Graeci, cum animadverterent temere se trecentis quinquaginta quattuor diebus ordinasse annum (quoniam appareret de solis cursu, qui trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante zodiacum conficit, deesse anno suo undecim dies et quadrantem), intercalares stata ratione commenti sunt, ita ut octavo quoque anno nonaginta dies, ex quibus tres menses tricenum dierum conposuerunt, intercalarent. 10 Id Graeci fecerunt, quoniam erat operosum atque difficile omnibus annis undecim dies et quadrantem intercalare.

Itaque maluerunt hunc numerum octies multiplicare, et nonaginta dies, qui nascuntur si quadrans cum diebus undecim octies conponatur, inserere in tres menses, ut diximus, distribuendos: hos dies ὑπερβαίνοντας, menses vero ἐμβολίμους appellitabant. 11 Hunc ergo ordinem Romanis quoque imitari placuit: sed frustra, quippe fugit eos diem unum, sicut supra ammonuimus, additum a se ad Graecum numerum in honorem inparis numeri. Ea re per octennium convenire numeri que ordo non poterat. 11 Sed nondum hoc errore conperto octo annos nonaginta quasi superfundendos Graecorum exemplo, conputabant dies, alternisque annis binos et vicenos, alternis ternos vicenosque intercalantes expensabant intercalationibus quattuor. Sed octavo quoque anno intercalares octo affluebant dies ex singulis quibus vertentis anni numerum apud Romanos super Graecum abundasse iam diximus. 13 Hoc quoque errore iam cognito haec species emendationis inducta est. Tertio quoque octennio ita intercalandos dispensabant dies, ut non nonaginta sed sexaginta sex intercalarent, conpensatis viginti et quattuor diebus pro illis qui per totidem annos supra Graecorum numerum creverant. 14 Omni autem intercalationi mensis Februarius deputatus est, quoniam is ultimus anni erat: quod etiam ipsum de Graecorum imitatione faciebant. Nam et illi ultimo anni sui mensi superfluos interserebant dies, ut refert Glaucippus qui de sacris Atheniensium scripsit. 15 Verum una re a Graecis differebant. Nam illi confecto ultimo mense, Romani non confecto Februario sed post vicesimum et tertium diem eius intercalabant, Terminalibus scilicet iam peractis: deinde reliquos Februarii mensis dies, qui erant quinque, post intercalationem subiungebant: credo vetere religionis suae more, ut Februarium omni modo Martius consequeretur.

16 Sed cum saepe eveniret ut nundinae modo in anni principem diem modo in Nonas caderent (utrumque autem perniciosum rei publicae putabatur), remedium quo hoc averteretur excogitatum est: quod aperiemus, si prius ostenderimus cur nundinae vel primis Kalendis vel Nonis omnibus cavebantur. 17 Nam quotiens incipiente anno dies coepit qui addictus est nundinis, omnis ille annus infaustus casibus luctuosus fuit: maximeque Lepidiano tumultu opinio ista firmata est. 18 Nonis autem conventus universae multitudinis vitandus existimabatur, quoniam populus Romanus exactis etiam regibus diem hunc Nonarum maxime celebrabat, quem natalem Servii Tullii existimabat: quia, cum incertum esset quo mense Servius Tullius natus fuisset, Nonis tamen natum esse constaret, omnes Nonas celebri notitia frequentabant: veritos qui diebus praeerant, ne quid nundinis collecta universitas ob desiderium regis novaret, cavisse ut Nonae a nundinis segregarentur. 19 Unde dies ille, quo abundare annum diximus, eorum est permissus arbitrio qui fastis praeerant, uti, cum vellent, intercalaretur, dummodo eum in medio Terminaliorum vel mensis intercalaris ita locarent, ut a suspecto die celebritatem averteret nundinarum. Atque hoc est quod quidam veterum retulerunt non solum mensem apud Romanos verum etiam diem intercalarem fuisse. 20 Quando autem primum intercalatum sit, varie refertur, et Macer quidem Licinius eius rei originem Romulo adsignat. Antias libro secundo Numam Pompilium sacrorum causa id invenisse contendit. Iunius Servium Tullium regem primum intercalasse commemorat, a quo et nundinas institutas Varroni placet. 21 Tuditanus refert libro tertio Magistratuum Decemviros, qui decem tabulis duas addiderunt, de intercalando populum rogasse: Cassius easdem scribit auctores: Fulvius autem id egisse M'. Acilium consulem dicit ab urbe condita anno quingentesimo sexagesimo secundo, inito mox bello Aetolico. Sed hoc arguit Varro scribendo antiquissimam legem fuisse incisam in columna aerea a L. Pinario et Furio consulibus, cui mentio intercalaris ascribitur. Haec de intercalandi principio satis relata sunt.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-09-05 20:16:32 - flow version _RPTC_G1.3