I doveri di un generale e dei soldati
Consul, contione advocata, militibus locutus est: unum imperatorem in exercitu providere et consulere quid agendum esset debere, nunc per se, nunc cum iis, quos advocavisset in consilium.
Qui non erant advocati, eos nec palam nec secreto iactare consilia sua oportebat. Milites haec curare debebant: primum, corpus ut quam validissimum et pernicissimum haberent, arma apta, cibum paratum ad subita imperia;
deinde ut pro certo haberent se curae esse dis immortalibus et imperatori suo. «In quo exercitu - inquit - milites consultent, imperator rumoribus vulgi circumagatur, ibi nihil salutare est. Meum erit quod est officium imperatoris, ut bene gerendae rei occasionem vobis praebeam: vos autem nihil, quid futurum sit, quaesiveritis, sed, ubi datum signum sit, tum militarem navate operam». Ab his praeceptis contionem dimisit.
Nemo totis mox castris quietus manebat: acuěre alii gladios, alii galeas bucculasque, alii lorīcas tergěre, alii aptare corpori arma experirique sub his membrorum agilitatem, quatère alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri.
Il console, convocata l'assemblea, disse ai soldati che solo il comandante deve provvedere all'interno dell'esercito e deve riflettere su cosa si debba fare, ora in se stesso, ora con coloro, che abbia convocato in consiglio. Coloro che non erano stati convocati, non occorreva che questi ostentassero i propri consigli né palesemente né in segreto. ...(CONTINUA)
Le versioni del tuo libro senza doverle cercare?