Inizio della guerra civile

Erat iniqua condicio postulare, ut Caesar Arimino excederet atque in provinciam reverteretur, ipsum et provincias et legiones alienas tenēre, exercitum Caesaris velle dimitti;

itaque ab Arimino M. Antonium cum cohortibus III Arretium mittit, ipse Arimini cum II legionibus subsistit ibique dilectum habere instituit; Pisaurum, Fanum, Anconam singulis cohortibus occupat.

Interea certior factus ("informato che") Iguium Thermum praetorem cohortibus V tenēre, oppidum munire, omniumque esse Iguinorum optimam erga se voluntatem, Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, mittit. Cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit.

Milites in itinere ab eo discedunt ac domum revertuntur. Curio summa omnium voluntate Iguium recipit. Quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibus Caesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur.

Era ingiusto chiedere come condizione, che Cesare si allontanasse da Rimini e ritornasse in provincia, e (era ingiusto) che questo stesso tenesse sia le province che le legioni altrui, che desiderava che l'esercito di Cesare fosse mandato di qua e di là; pertanto inviò (pres storico) da Rimini M. Antonio con tre coorti ad Arezzo, ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2025-02-08 08:11:06