La regina delle Amazzoni

Postquam Hector ab Achille occisus est, Troianis, qui omnia sua in periculo videbant, a Penthesilea, Amazonum regina, auxilium praebitum est. Amazones, audaces puellae non virginali sed virili animo, in Ponto Euxino apud flumen Thermodontem habitabant, et inde regina cum duodecim comitibus Troiam venerat.

Tum a Troianis, Penthesileae auxilio, bellum in Graecos renovatum est. Primum minax Amazonum virtus Graecos ingenti terrore perterruit, sed, ubi Achilles et Aiax minaci ore in proelium processerunt, Troiani in urbem recedere debuerunt.

Tum Achilles, ad singulare certamen provocatus, contra Penthesileam, quae virili audacia pugnabat, processit. Acre fuit certamen mirabilisque reginae virtus nec tamen mulieri, quae tanta cum audacia pugnaverat, victoria obtigit.

Pectus enim virginis ab Achillis hasta letali vulnere transfossum est. Ita immortalium voluntate et Achillis fortitudine, Amazonum regina, apud urbis moenia occisa, imminentis ruinae praesagium infaustum fuit.

Dopo che Ettore fu ucciso da Achille, ai Troiani, che vedevano tutte le loro cose in pericolo, fu offerto aiuto da Pentesilea, regina delle Amazzoni. Le amazzoni, coraggiose fanciulle, abitavano nel Ponto Eusino vicino al fiume Termodonte e da quel luogo era arrivata a Troia la regina con dodici compagne....(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-09-05 20:29:58