Morte di Sardanapalo
Per multos annos Assyrii in sua dicione Medos multosque totius Orientis populos tenuerunt.
Postremus rex eorum fuit Sardanapalus, vir imbellis et iners. Olim praefectus Medorum, nomine Arbactus, invenit eum in regia inter mulieres purpuram colo nentem et muliebri habitu pensa inter virgines partientem. Novitate rei motus, iratus quia nonnulli viri, ferrum et arma habentes, mulieribus lanam tractantibus parebant, ad socios suos rem rettulit.
Igitur Medorum principes coniurationem fecerunt et, copiis coactis, bellum Sardanapalo indixērunt. Ille, ut primum hoc rescivit, primo latebras quaesivit, mox deinde cum paucis militibus in bellum descendit.
Victus, in regiam se recepit et ibi, extructa incensaque pyra, et se et divitias suas in incendium misit. Post hunc rex constituitur interfector eius, Arbactus, qui praefectus Medorum fuerat; is imperium ab Assyriis ad Medos traduxit.
Per molti anni gli Assiri tennero in loro potere i medi e molti popoli dell'intero oriente. L'ultimo loro re fu Sardanapalo, uomo non adatto alla guerra e inerte. Una volta il prefetto dei Medi, di nome Arbacto, lo trovò nella reggia tra le donne che tesseva sul fuso la porpora e in abito femminile che divideva i pesi di lana tra le vergini. ... (CONTINUA)
Le versioni del tuo libro senza doverle cercare?