Poesia e oratoria ambiti separati
Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit; Vergilium illa felicitas ingenii in oratione soluta reliquit;
orationes Sallustii in honorem historiarum leguntur; eloquentissimi viri Platonis oratio, quae pro Socrate scripta est, nec patrono nec reo digna est. Hoc non ingeniis tantum sed corporibus videtis accidere, quorum vires non ad omnia quae viribus efficiuntur aptae sunt: illi nemo luctando par est; ille ad tollendam magni ponderis sarcinam praevalet; ille quidquid adprehendit non remittit, sed in proclive nitentibus vehiculis moraturas manus inicit.
Ad animalia venio: alii ad aprum, alii ad cervum canes faciunt; equorum non omnium, quamvis celerrimi sint, idonea curriculis velocitas est; quidam melius equitem patiuntur, quidam iugum. Ut ad meum te morbum vocem, Pylades in comoedia, Bathyllus in tragoedia multuma se aberrant; nomini meo cum velocitas pedum non concedatur tantum sed obiciatur, lentiores manus sunt; quidam cum hoplomachis, quidam cum Thraecibus optime pugnant, quidam sic cum scaeva conponi cupiunt quomodo alii timent.
In ipsa oratione quamvis una materia sit, tamen ille qui optime argumentatur neglegentius narrat, ille non tam bene implet quam praeparat. Seneca il Vecchio
Le versioni del tuo libro senza doverle cercare?