Sconfitta e fuga di Antigono

Pyrrhus, Epiri rex, in Sicilia a Poenis navali proelio victus, ad Antigonum, Macedonum regem, legatos mittit opes supplementumque militum armorumque petituros, denuntians, sin aliter, foederis alienationem.

Cum Antigoni repulsam legati renuntiavērunt, Pyrrhus, dissimulatis causis, repentinam fingit profectionem. Socios interim ad bellum vocat, arcis Tarentinae custodiam tradens Heleno filio et amico Miloni.

In Epirum regressus statim Macedoniae fines invadit; ei Antigonus cum exercitu occurrit victusque proelio fugă salutem petit. Atque ita Pyrrhus Macedoniam in deditionem accepit et, velut si, acquisito Macedoniae regno, pensavisset damna amissae Siciliae, filium Helenum Tarenti relictum et amicum Milonem arcessit. Antigonus autem cum paucis equitibus, fugae comitibus, Thessalonicam se recepit, quia inde cum Gallorum mercenaria manu bellum renovaturus erat.

Nam paulo post, cum Pyrrhus Macedoniam invasurus esset, Antigonus eius exercitum reiecit et fudit in acri apud Argos proelio, ubi Pyrrhus ipse mortem invenit. (Versione tratta da Giustino)

Pirro, re dell'Epiro, vinto in Sicilia dai Cartaginesi in una battaglia navale, invia i legati presso Antigono, Re dei Macedoni a chiedere (participio con valore finale) risorse e un supplemento di soldati e di armi, annunciando, in caso contrario, la rottura dell'alleanza...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-10-12 12:54:06