Tiberio e il suo primo "omicidio politico"

Primum facinus novi principatus fuit Postumi Agrippae caedes, quem ignarum inermumque quamvis firmatus animo centurio aegre confecit.

Nihil de ea re Tiberius apud senatum disseruit: patris iussa simulabat, quibus praescripsisset tribuno custodiae adposito ne cunctaretur Agrippam morte adficère quandoque ipse supremum diem explevisset. Multa sine dubio saevaque Augustus de moribus adulescentis questus, ut exsilium eius senatus consulto sanciretur perfecerat: ceterum in nullius umquam suorum necem duravit, neque mortem nepoti pro securitate privigni inlatam credibile erat. Propius vero erat Tiberium ac Liviam, illum metu, hanc novercalibus odiis, suspecti et invisi iuvenis caedem festinavisse.

Nuntianti centurioni, ut mos militiae, factum esse quod imperasset, neque imperasse sese et rationem facti reddendam apud senatum respondit. Quod postquam Sallustius Crispus particeps secretorum, quod ad tribunum miserat codicillos, comperit, metuens ne reus subderetur, quia iuxta periculosum ficta seu vera proměre esset, monuit Liviam ne arcana domus, ne consilia amicorum, ministeria militum vulgarentur neve Tiberius vim principatus resolveret cuncta ad senatum vocando: eam condicionem esse imperandi ut non aliter ratio constet quam si uni reddatur.

Il primo omicidio del nuovo principato fu l'uccisione di Postumio Agrippa, che il centurione per quanto rafforzato nell'animo a stento uccise ignaro e inerme.

Tiberio in merito a tale cosa non espose nulla presso il senato: simulava gli ordini del padre, che aveva prescritto al tribuno posto a guardia per non indugiare ad uccidere Agrippa e visto che questo stesso aveva raggiunto il giorno supremo. Augusto deplorando senza dubbio molte e crudeli ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2025-02-08 08:11:15