da Yo00 » 24 lug 2019, 16:40
Aemilia in cubiculo suo sedet, dum Philippa ancilla capillòs dominae exornat.
Domina speculum ante se tenet e se spectat; silentium ancillae animadvertit atque in speculo eam lacrimantem videt. Lacrimis ancillae permota "Quid est, Philippa" inquit, "Cur fles?" "O domina!" inquit ancilla, "Brevi sola relinquar a viro nomine Proculo, quem ante omnes amo. Omnium mulierum miserrima esse mihi videor! Quid faciam? Quomodo vivam sine eo? Aemilia. "Si te relinquere vult, haud probus est vir. Quam saepe viri montes auri feminis pollicentur, tum vero, promissa sua obliti eas solas deserunt! Noli! maerere ob amorem talis viri improbi, qui te indignus esse videtur". Immo probus, probissimus est Proculus meus! exclamat Philippa, "Non sua causa me deseret. Dominus eius cras eum ad mortem duci iubebit." Aemilia: "Quid ais, Delia? Quid fecit iste vir? Hominemme necavit? Neque enim ullus dominus sine causa servum suum ita punit.
Etsi tu defendis eum, quoniam eum amas, tamen dubito num amicus iste tuus vir probus sit". Philippa prae dolore loqui non potest ac lacrimare pergit. Aemilia quae bona domina est, eam verbis suis consolari conatur. Tandem Philippa "O domina!" inquit, "tibi aliquid dicam quod aliis omnibus occulatre necesse est, ne ego quoque in carcerem mittar. Amicus meus. duos iam menses in carcere inclusus tenetur, et cras saevissimis feris vorandus dabitur! Tibi igitur hanc rem confitebor: Proculus meus ...est ... est Christianus!" "Quid Christianus?" inquit Aemilia. "Melius erat eum esse furem nequissimum! An nescis Chistianos infantes necare atque eorum sanguinem bibere? Praeterea tam stulti esse dicuntur ut quidam eorum asinum tamquam deum adorent. Oblivisere illius viri improbi, qui tam turpiter vivit, mea Philippa! At ancilla "Quia talia dicunt" inquit "mentiuntur, nec vero Christianos umquam cognoverunt. Mihi crede, domina! Tu scis me numquam tibi mentitam esse." Ergo Aemiia, quae aliquid de vita Christianorum audire cupit, ancillae suadet ut sibi plura narret de hac re. Philippa vero rogat dominam sam ut promittat "se auxilium laturam esse Proculo, qui in tanto periculo versatur.".
HO BISOGNO URGENTEMENTE DI UNA TRADUZIONE IN LATINO: Vi prego aiutatemi!!
- Allegati
-