Tentativo di Tarquinio di rientrare in Roma

Messaggioda Ospite » 15 lug 2020, 15:51

Incensus Tarquinius non dolore solum, sed etiam odio iraque, bellum aperte moliendum ratus, oravit maxime Veientes Tarquiniensesque, ne se eiusdem sanguinis cum liberis adulescentibus perire sinerent. Haec moverunt Veientes et Tarquinienses. Ita duo duarum civitatum exercitus ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos secuti sunt Tarquinium. Postquam in agrum Romanum ventum est, obviam hosti consules eunt. Valerius peditem ducit, Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Eodem modo primus eques hostium agminis fuit; rex ipse cum legionibus sequebatur. Aruns, ubi Brutum cognovit, inflammatus ira concitat calcaribus equum atque in ipsum infestus consulem dirigit. Sensit in se Brutus iri et avide se certamini offert; adeo infestis animis concurrerunt, ut transfixi et moribundi ex equis lapsi sint. Simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superveniunt. Veientes vinci ab Romano milite assueti fusi fugatique sunt. (da Livio)

traduzione
Ospite
 
Risposte:

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-10-03 21:01:58 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.