Ciao a tutti e auguri ^^
mi servirebbero queste due versioni di latino :
L'ultimo discorso di Socrate Cicerone
Magna - inquit - me spes tenet, iudices, bene mihi evenire quod mittar ad mortem. Necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnes mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur. Quam ob rem sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di boni, quid lucri est emori! aut quam multi dies reperiri possunt qui tali nocti anteponantur? Cui si similis futura est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me batior? Sin vera sunt quae dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras quas qui e vita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est. Tene, cum ab iis qui se iudicum numero haberi volunt evaseris, ad eos venire qui vere iudices appellantur, Minoem, Rhadamantum, Aeacum, Triptolemum, convenireque eos qui iuste et cum fide vixerint! Haec peregrinatio mediocris vobis videri potest? Ut vero conloqui cum Orpheo, Musaeo, Homero, Hesiodo liceat quanti tandem aestimatis? Equidem saepe emori, si fieri posset, vellem ut ea quae dico mihi liceret invisere.
pagina 168 n° 105 (libro Ornatus)
poi
Nell'uomo è innato il bisogno della vita associata
Est igitur, inquit Africanus, res publica res populi; populus autem non umnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu st utilitatis communione sociatus. Eius autem prima causa coeundi est non tam inbecillitas quam naturalis quaedam hominum quasi congregatio. Hi coetus igitur hac de qua eui causa instituti, sedem primum certo loco domiciliorum causa constituerunt; quam cum locis manuque saepsissent, eius modi coniunctionem tectorum oppidum vel urbem appellaverunt, delubris distinctam spatiisque communibus. Omnis ergo populus,qui est talis coetus multitudinis,omnis civitas,quae est constitutio populi,omnis res publica,quae ut dixi populi res est,consilio quodam regenda est,ut diuturna sit.Id autem consilium primum semper ad eam causam referendum est quae causa genuit civitatem
pagina 280 n° 252 (libro Ornatus)
e questa di greco :
pagina 134 n° 50 (libro Katà Lògon)
grazie mille e buon natale