
P.Scipio Nasica togatae potentiae clarissimum lumen, cum aedilitatem curulem adulescens peteret manumque cuiusdam rustico opere duratam more candidatorum tenacius adprehendisset, ioci gratia interrogavit eum num manibus solitus esset ambulare. Quod dictum, e circumstantibus exceptum, ad populum manavit causamque repulsae Scipioni attulit: omnes namque rusticae tribus, paupertatem sibi ab eo exprobratam iudicantes, iram suam adversum contumeliosam eius urbanitatem destrinxerunt. Igitur civitas nostra nobilium iuvenum ingenia ab insolentia revocando magnos et utiles cives fecit honoribusque, non patiendo eos a scurris peti, debitum auctoritatis pondus adiecit.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-valerio-massimo/un-aristocratico-altezzoso.html