Africani Minoris humanitas speciose lateque patuit. Expugnata enim Carthagine ad Siciliae civitates litteras misit ut ornamenta templorum, a Poenis rapta, per legatos recuperarent inque pristinis suis sedibus reponenda curarent. Maxime enim hoc populum Romanum decere putabat. Eiusdemque humanitatis alterum exemplum praeclarum edidit. Cum enim inter captivos, qui a questore sub hasta venibant, puerum eximiae formae et liberalis habitus vidisset, de eo amplius explorari iussit. Cum autemedoctus esset eum Numidam esse, orbum relictum a patre, educatumque apud avunculum Masinissam et, eo ignorante, iuvenili temeritate adversus Romanos congredi voluisse, errori et aetati illius veniam dandam et amicitiae Masinissae, regis fidissimi populo Romano, debitam venerationem tribuendam esse existimavit. Itaque puerum anulo fibulaque aurea et tunica laticlavia donavit, delectis equitibus qui eum ad Masinissam referrent. Non enim eum fugiebat esse maximos fructus victoriae restituere regi amico sanguinem suum.
la traduzione la trovate sul nostro sito cliccando
/versione-valerio-massimo/generosita-di-scipione-lafricano.html