Ciao Marta e su Skuolasprint
ecco a te la versione
Fabricius Luscinus vir magnis rebus gestis fuit et dignus magna gloria. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et avaritia acri erat. Hunc Fabricius non probabat neque amico utebatur osusque fuit eum morum eiuis causa. Sed cum in temporibus rei diffìcillimis consules creandi essent et is Rufinus peteret consulatum competitoresque eius essent imbelles quidam et futtiles, summa ope adnixus est Fabricius ut Rufìno consulatus deferretur. Eam rem plerisque admirantibus, quod hominem avarum, cui erat inimicissimus, creari consulem vellet, «Malo» inquit «civis me compilet quam hostis vendat». Hunc Rufinum postea bis consulatu et dictcatura functum censor Fabricius senatu movit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-gellio/il-male-minore.html