Erat Cineas regi familiaris, magnaque apud eum gratia valebat. dicere solebat Pyrrhus se plures urbes cineae eloquentia quam armorum vi expugnavisse. Cineas tamen regis cupiditatem non probabat. olim in sermone Pyrrhus consilia sua Cineae aperuit, dixitque se statuisse Italiam sub suam dicionem redigere. tum Cineas quaesivit:"postquam Romanos superaveris quid agere destinas, o rex?". "Italiae vicina est Sicilia," inquit Pyrrhus," ac puto equidem haud difficile esse eam quoque armis occupare". tum Cineas:"cum Siciliam occupaveris, quid postea ages?". rex , qui nondum Cineae mentem perspiciebat:" in Africam ", inquit," traiciere mihi in animo est, inde in Hispaniam , deincepsque in ceteras Europae terras". pergit Cineas:"quid deinde, o rex?". tum denique:"mi Cinea,"inquit Pyrrhus,"nos quieti dabimus dulcique otio et conviviis cum amicis". "cur non ", quaesivit Cineas, " quieti nos dulcique otio iam nunc damus?".
la traduzione la trovate sul nostro sito cliccando
/libro-latino/cotidielegere/il-re-pirro-e-cinea.html