da BlackFighter » 16 mar 2010, 20:29
Omnibus ad Occasum et Meridiem pacatis gentibus, ad Septentrionem quoque, dumtaxat intra Rhenum atque Danubium, item ad Orientem intra Cyrum et Euphratem; illi quoque reliqui, qui inmunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem, et victorem gentium populum Romanum reverebantur. Nam et Scythae misere legatos, et Sarmatae, amicitiam petentes. Seres etiam, habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et margaritis, elephantes quoque inter munera trahentes, nihil magis, quam longinquitatem viae inputabant, quam quadriennio inpleverant; et tamen ipse hominum color ab alio venire coelo fatebatur. Parthi quoque, quasi victoriae paeniteret, rapta clade Crassiana, ultro signa rettulere. Sic ubique certa atque continua totius generis humanis aut pax fuit, aut pactio. Aususque tandem Caesar Augustus, DCC urbe condita anno, Ianum geminum cludere, bis ante se clausum, sub Numa rege, et victa primum Carthagine
Buona sera a tutti cercavo la versione La pace di Augusto