Pag 152 n 44 dal libro "Nuovo dalla sintassi al testo"
CICERONE SI COMPIACE DI ESSERE ACCOMUNATO NELLE LODI DI DOLABELLA
Cicero Dolabellae cos. sal.
Etsi contentus sum, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea magnam laetitiam voluptatemque capio, tamen non possum non confiteri cumulari me maximo gaudio quod vulgo (avv.) hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus. Neminem conveni --convenio enim cotidie plurimos -- qui omnes, cum te summis laudibus ad caelum extulerint, mihi continuo maximas gratias agant. Negant enim se dubitare quin tu, meis praeceptis et consiliis obtemperans, praestantissimum te civem et singularem consulem praebeas. Lucius quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim salutatum venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen: "o mi Cicero," inquit, "gratulor tibi, cum tantum vales apud Dolabellam; Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem solum quidem post te consulem possumus vere consulem dicere". Dein nihil magnificentius, nihil praeclarius actum (esse) numquam, nihil rei publicae salutarius (adfirmabat). Atque haec una vox omnium est.
Grazie.