scusate ma è urgentissimo

Messaggioda ifristighi » 6 gen 2011, 16:41

buongiorno,
potreste darmi alcune delle versioni che mi hanno assegnato per le vacanze?
mi servirebbero le seguenti:
versione 16 a p. 175 del libro "maiorum lingua" della quarta ginnasio
versione 17 a p. 175 del libro "maiorum lingua" della quarta ginnasio
versione 16 a p.18 del libro "la versione latina" della quarta ginnasio
grazie mille, se avete problemi a mandarmele la prima versione è la più urgente, ciao!

la prima è il lupo e la capretta, comincia con: lupus, dum per vastum campum deambulat... e finisce con: ...quia improbi bonis semper insidias tendunt

la seconda è valore degli insegnamenti dei filosofi, comincia con: in schola boni
In schola boni magistri non solum de populi Romani bellis victoriisque dicunt, sed etiam antiquorum philosophorum praecepta docent. Nam Romanorum virorum exempla animos firmos strenuosque faciunt, philosophorum praecepta autem eorum animos ad sapientiam, ad prudentiam atque ad temperantiam impellunt. Multi enim, quia divitias maximum1 bonum putant atque pecuniam vehementer cupiunt, crebras discordias excĭtant atque aliorum malevolentiā invidiāque excruciantur. Ita isti nullum amicum habent, miseri ac soli vivunt et, ut philosophi docent, eorum vita curarum insidiarumque plena est. Viri autem boni sapientiam ac temperantiam colunt et iusta atque honesta dilĭgunt. Quare, pueri, si vitam beatam cum multis amicis vivere cupitis, philosophorum praecepta audīte atque eorum consiliis oboedīte!


la terza è la fondazione di roma e i suoi primi abitanti, comincia con: rhea silvia, albae longae regis filia... e finisce con: ... itaque romani cum sabinis unum populum constituunt.


La volpe e il capro

Vir vafer, cum (quando) in periculum venit, dolo et aliorum damno effugium petit.
Vulpecula in puteum cadit neque poterat (poteva) e loco oscuro evadere, quia puteus altus erat et ipsa (essa) parum valida erat. Saepe saliebat magnā cum pertinacia et frustra ad summum ascendere temptabat; postea hircus, aquae avidus, ad puteum accedit. Ubi (Quando) vulpeculam in profondo videt, hircus quaerit: “Estne (E?) frigida et pura aqua in qua (nella quale) natas?” Tunc dolus et insidiae a callida vulpecula parantur: nam subdolis verbis hirco respondet : « Si huc descendis, amice, aquam frigidam et gulae tuae iucundam gustare poteris (potrai), sicut ego gusto”. Stultus hircus improbae vulpeculae dolum non intelligit et in aquam descendit. Statim vulpecula in dorsum amici salit, ex dorso sine periculo ad summum ascendit et salva in apertum caelum evadit.

Saepe callidi astutiā et consilio adversariorum praestantiam superant et fallunt”.



La gloria di Atene
Athenis multi sapientes et nobiles viri vixerunt: multi Athenis nati erant, multi autem ex aliis regionibus Graeciae vel Asiae, ubi erant opulentae coloniae Graecorum, venerant. Nam Athenae erant oppidum refertum divitiis et bonarum artium studiis. Ex hac (questa) urbe in totam Graeciam quasi dulcis lux clarescebat: nam ibi magna multitudo philosophorum, oratorum, poetarum, artificum vivebat. Artifices magno cum ingenio urbem splendidis aedificiis et immortalibus templis ornaverunt, inter quae (tra cui) Parthenon erat, qui (il quale) in Acropoli positus erat et deae Athenae dicatus erat. Athenarum portus Pireus fuit, unde veloces naves fortis classis Atheniensium ad Aegaei maris insulas et ad Asiae urbes solvebant. Ex Graecia in Italiam venit Plato philosophus, auditor Socratis, et antea in Magna Grecia, deinde in Sicilia apud Dionysium tyrannum aetatem degit.
Etiam suorum militum laude Athenae floruerunt: nam fere soli copias barbarorum profligaverunt et magnam classem Persarum perdiderunt (annientarono).


Quinto Fabio Massimo e Annibale

Hannibal, Pyrenaeis Alpibusque superatis, in Padanam planitiem descendit. Inde, Publio Scipione apud Ticinum flumen victo, Sempronio consule apud Trebiam flumen fugato, Flaminio consule apud Trasumenum lacum profligato, ad Italiam inferiorem exercitum duxit, iter per Apenninos faciens. Tum senatus Q. Fabium Maximum dictatorem creavit; ille (egli), contra hostem toties victorem missus, Hannibalis impetum cunctando (temporeggiando) fregit. Namque Q. Fabius, pristinis cladibus edoctus, belli rationem mutavit: per loca alta praeruptaque exercitum ducebat, nusquam fortunae se (se stesso) committebat, numquam in castris copias tenebat, quoniam Carthaginiensium impetum timebat. Hannibalis exercitum continenter agitabat sed nullam occasionem pugnandi (di combattere) hosti dabat. Improvise in Hannibalis milites frumentum petentes impetum faciebat, agmen carpens et milites palantes (sbandati) excipiens.

Tamen sollers Fabii cunctatio a populo Romano imperitia existimata est et ille (egli) irridenter Cunctator cognominatus est. Tum Fabius sua sponte belli imperium deposuit et privatus rediit. Sed paulo post, nuntio de clade Cannensi Romam tradito, Fabius propter suam prudentiam consul creatus est.


Annibale riceve da Filippo l’offerta di alleanza

Anno quarto postquam Hannibal in Italiam pervēnit, M. Claudius Marcellus consul a senatu missus est pugnaturus contra Hannibalem apud Nolam, Campaniae urbem. Nam Hannibal iam multas Romanorum civitates per Apuliam, Calabriam Bruttiosque occupaverat multasque alias occupaturus erat. Interdum etiam Philippus, Macedonum rex, ad Hannibalem miserat legatos, auxilia contra Romanos promittentes, si (=se) Hannibal post Romam deletam auxilium contra Graecos Philippo tulisset: Greci enim contra Philippum bellum suscepturi erant ut libertatem vindicarent.
At legati capti sunt et aperuerunt Philippum talem rationem habere; res a Romanis cognita est et senatus in Macedoniam ad Philippum M. Valerium Laevinum misit qui (=che, il quale) cum rege de societate egit. Postea, quia Sardinia quoque ab Hannibale sollecitata Romanos deseruerat, in insulam missus est T. Manlius Torquatus ut rursus in Romanorum potestatem Sardiniam redigeret.



I Galli entrano a Roma

Galli tam bellicosi erant ut, Brenni ductu, in Padi planitiem irruperint et omnia ferro ignique vastaverint. Cum Brennus Romam capere cuperet, per Etruriam transiit agros urbesque incendens et, cum duos (=due) Romanorum exercitus profligavisset atque fugavisset, ad Urbem accedit atque castra apud Tiberim posuit. Deinde Galli tanto impetu Romam petiverunt ut maximam urbis partem, praeter Capitolii arcem, occupaverint. Romani, urbe relicta, in montes confugerunt; patres tantum Romae manserunt. Quidam (=Qualcuno) dixit Romam in perpetuum dirutum iri. Nocte quadam (=una) evēnit ut, cum Galli iam moenia arcis ascendissent atque Capitolium occupaturi essent, anseres tanto clangore obstreperent ut e somno excitaverint Manlium, arcis custodem, qui (=che, il quale, sogg.) statim commilitones ad arma vocavit. Universi in eius auxilium accurrerrunt et tanta virtute pugnaverunt ut Galli fugati sint ac Capitolium servatum sit. Deinde, cum Camillus quoque cum exercitu supervenisset, barbari profligati sunt.



[center][/center]

ifristighi

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
video-tutorials sul nostro canale youtube:
VIDEO GRAMMATICA LATINO VIDEO GRAMMATICA GRECO
RISPONDEREMO ALLA TUA RICHIESTA PRIMA POSSIBILE

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:45:07