Roma a Porsenna , Etruscorum rege , obsidebatur et iam fere capiebatur.
Tunc C.Mucius adulescens populum Romanum indignum servitute putat , quia numquam bello victus est neque ab hostibus ullis obsessus est .
Ergo Mucius sua sponte penetrare in hostium castra constituit .
Sic trans Tiberim navit et ad hosyium castra pervenit .
In conferta turba prope regium tribunal constitit incognitus.
Militibus stipendium dabatur , neque Mucius regem a scriba distinxit : sic scribam pro rege interfecit .
Romanus vir statim deprehensus , in vincla coniectus et ante regis tribunal destitutus est .
Tunc verba eximia audacia coram Etruscorum exercitum pronuntiavit :
“ romanus sum – inquit – civis . Facinus temptavi viro Romano dignum , sed erravi .
Nonulli autem iuvenes alti sunt a populo meo et mox idem facinus ab aliis strenuis viris temptabitur”.
Deinde magna cum audacia dexteram in focum iniecit .
Rex verbis facinoribusque Mucii valde permotus est es : “ Nunc – inquit - iure belli liberum te , intactum inviolatumque ad urbem tuam dimitto”.
Cum Mucio Romam legati de pacis condicionisbus a Porsenna missi sunt .
Animoso iuveni postea Scaevolae a clade dextrae manus cognomen inditum est .
TRADUZIONE:
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-livio/limpresa-di-muzio-scevola-versione-latino-livio.html