da Lalanvosusi » 16 ott 2017, 16:55
Memorabilis dictu est Domitiani nex. Cunctantibus conspiratis et dubitantibus quando et quomodo Domitianum aggrederentur, Stephanus, sororis eius procurator, consilium operamque (collaborazione) ad caedem patrandam obtulit. Ad avertendam suspicionem sinistro brachio lana fasciisque per aliquot dies abvoluto ut aeger videretur (sembrasse), statuta necis hora dolonem taeniae interiecit et ad principem venit. Professus se conspirationis indicium significaturum et ob hoc in cubiculum admissus, Domitiano legenti libellum a se traditum inguina suffodit. Tunc alii coniurati, in cubiculum irrumpentes, eum saucium ac repugnantem adorti, vulneribus septem contrucidarunt. Eum occisum populus indifferenter tulit, sed milites, eum Divum appellare conati, coniuratos necaturi erant ut principem suum ulciscerentur. Senatus vero adeo laetatus est ut, repleta statim curia, mortuum contumeliosissimis atque acerbissimis adclamationibus laceraret.