da Ospite » 10 lug 2018, 5:48
dal libro versioni latine di Griffa
Prisci homines ut ferae in silvis et speluncis et nemoribus nascebantur, cibo agresti vescendo vitam agebant. Interea quodam in loco tempestatibus ventisque arbores agitatae, inter se terendo ramos, fortuıto ignem excitaverunt. Eius flammae violentia perterriti, qui circa eum locum erant, in fugam versi sunt. Postea, flammae vigore exstenuato, propius accedentes, cum animadvertissent illo tepore commoditatem esse magnam corporibus recreandis, ligna adiciendo et ita carbones conservando, alios homines adducebant et, nutu id monstrando, quas haberent tepore conservando utilitates ostendebant. In eo hominum congressu profundebantur variae et inconditae voces et sic ex quotidiana consuetudine prima vocabula constituta sunt. Deinde saepius significando res et eventus paulatim fari coeperunt et ita sermones inter se procreaverunt.