da Tokyo009 » 30 lug 2018, 14:05
Homo Thracus, incolens in remotis terris, a barbaris habitatis, in regionem a Graecis mansuefactam migravit. Vitam cultam, enim, desiderabat et propter hoc a sua patria cesserat. Agrum emit oleis atque vitibus satum et agriculturae studuit Quoniam autem de vitibus aut arboribus scientiam non habebat, vicinum suum, sapientem agricolam, magna cum cura observabat. Olim hunc vidit rubos altos excidentem et suboles vitium super terram fusas e radicibus evellentem. Ad illum igitur accessit et dixit: "Cur tantam frondium caedem facis". Vicinus, interrogatus ab homine Thraco, magna diligentia respondit: "Frondes inanes excido, desiderans agrum mundum et apertum, sic, purgatus ager fertilis erit". Discedit ille a vicino, gratias agens propter eius benevolentiam. Deinde homo Thracus falce vites suas omnes et oleas excidens edam suboles florentes cum rubis fatue convellit et sic agrum delevit.
per favore potete fare questa versione del libro a Latin accademy pag273 n 1
- Allegati
-