da Giorgia2309 » 30 ago 2018, 19:40
Discipuli non modo numeros, sed etiam litteras discunt. Discipuli non modo numeros, sed etiam litteras dis cunt. Parvi discipuli, ut aārcus et Titus et Sextus, litteras Latinas discunt. Magni discipull litteras Graecas et linguam Graecam discunt. Lingua Graeca difficilis est. Ecce omnes litterae Latinae, quarum numerus est viginti tres, ab A usque ad z: A, B, C, D, E, F, G, H, I, K, L, m, N, o, P, Q, R, S, T, V, X, Y, Z.
Litterae sunt aut vocales aut consonantes: vocales sunt A, E, I, O, V, Y; ceterae sunt consonantes. (Etiam I et V consonantes sunt in vocabulis IAM, VEL, VOS, QVAM, Cēt.) Litterae Y et Z in vocabulis Graecis modo reperiuntur (ut in hoc vocabul zephyrus, id est nomen venti qui ab occidente flat). Y et Z igitur litterae rarae sunt in lingua Latina, in lingua Graeca frequentes. K littera, quae frequens est in lingua Graeca, littera latina rarissima est.
- Allegati
-