da Giorgia240 » 30 ago 2018, 20:37
Ecce puer qui e ludo domum revertitur. Quis est hic puer? Marcus est, sed difficile est
eum cognoscere, nam sordidus est et sanguis de naso eius fluit. Hodie mane vestimenta Marci
munda erant atque tam candida quam nix nova, nunc vero sordida et umida sunt. Cur vestis
Marci umida est? Vestis umida est, quod Marcus per imbrem ambulavit. Nec modo Marcus, sed
etiam Titus et Sextus per imbrem ambulaverunt. Omnes discipuli vestimentis umidis domum
revertuntur.
Sed cur sanguis de naso fluit Marco? Sanguis ei de naso fluit, quod Marcus a Sexto
pulsatus est. Nonne Marcus Sextum pulsavit? Primum Sextus os Marci pugno pulsavit, deinde
Marcus et Titus Sextum pulsaverunt. Sextus, qui maior est quam ceteri discipuli, cum Marco et
Tito pugnavit et ab iis pulsatus est. Pueri pugnaverunt in via angusta quae Tusculo ad villam Iulii
fert
Non modo vestis, sed etiam facies et manus et genua Marci sordita sunt. Cur tam sordidus est puer? Sordidus est quod humi iacuit; humus enim propter imbrem umida et sordida est. Et Marcus et Sextus humi iacuerunt. Primum Marcus iacuit sub Sexto. Titus vero Marcum vocare audlvit ac Sextum oppugnavit. Mox Sextus ipse humi iacens a duobus pueris pulsatus est; magna voce patrem et matrem vocavit, nec vero parentes eum audiverunt: vox Sexti a nullo praeter pueros audita est.
Marcus atrium intrans non statim à patre suo cognoscitur, sed cum primum filius patrem salutavit, Iulius vocem filii cognoscit. Tum cruorem in facie eius conspiciens exclamat pater: "O mi fili! Quis te pulsavit?"
Marcus: "Bos Iratus cornu me pulsavit!"
Iulius: "Id verum non est! Is qui te pulsavit cornua non gerit. A quo pulsatus es?
Marcus: "A Sexto pulsatus sum"
Iulius: "Intellegebam te non cornibus, sed pugnis pulsatum esse. At cur tu pulsatus es? Certe non sine causa Sextus te pulsavit. Incipe ab initio: ille primum a te pulsatus est!"
Marcus: "Minime! Primum ille me pugno pulsavit sine causa, deinde ego illum pulsavi!"
Iùlius: "lune solus Sextum pulsavistl?"
Marcus: "Ego et Titus eum pulsavimus."
Iùlius: "Quid? Vos duo unum pulsavistis? Duo cum uno pugnavistis?"
Lingua latina per se illustrata, pagina 163, versione XXI
- Allegati
-
-