da Alyssamay4 » 8 ott 2018, 20:21
Quemadmodum Hannibal Alpes superiecerit scribunt; quemadmodum confirmatum Hispaniae cladibus bellum Italiae inopinatus intulerit fractisque rebus, etiam post Carthaginem pertinax, reges pererraverit contra Romanos ducem promittens exercitum petens; quemadmodum non desierit omnibus angulis bellum senex quaerere; adeo sine patria pati poterat, sine hoste non poterat. Quanto satius est quid faciendum sit quam quid factum quaerere, ac docere eos qui sua permisere fortunae nihil stabile ab illa datum esse, eius omnia aura fluere mobilius! Nescit enim quiescere; gaudet laetis tristia substituere, utique miscere. Itaque secundis nemo confidat, adversis nemo defìciat: alternae sunt vices rerum. Quid exsultas? iste quinus eveheris in summum nescis ubi te relictura sint; habebunt suum, non tuum finem. Quid iaces? Ad imum delatus es, nunc locus est resurgendi. In melius adversa, in deterius optata flectuntur. Ita concipienda est animo varietas non privatarum tantum domuum, quas levis casus impellit, sed publicarum: regna ex infimo coorta supra imperantes constiterunt, vetera imperia in ipso flore ceciderunt. Iniri non potest numerus quam multa ab ahis fracta sint Nunc cum maxime deus extruit alia, alia submittit, nec molliter ponit, sed ex fastigio suo nullas habitura reliquias iactat. Magna ista quia parvi sumus, credimus; multis rebus non ex natura sua sed ex humilitate nostra magnitudo est. (Seneca)
Giada per favore mi traduci questo e veramente nn so quale libro questa versione soltanto la pagina 169 num 104
- Allegati
-