da Asia7282881 » 7 gen 2019, 16:38
versione latino Libro ratio pagina 218 esercizio T3
Equi terrestres quadrupedes sunt, Equis, fortibus, nobilibus et elegantibus animalibus, sunt ardua cervix, argutum caput, brevis alvus, obesa terga, animosum pectus. Equites in equos insiliunt et equestria proelia pugnant; ex equo numquam descendunt. Asinus autem consobrinus equi est. Agricolis semper carus utilisque et quia animal docile est, sed tenax quoque et arduis laboribus aptus; nam magna pondere portat atque tolerat. Asini magnas aures habent et duros pedes: interdum calcitrant et calcibus adversariorum frontem extundunt. Equi hinniunt, asini rudunt. Crocodiles magno pondere audaces reptiles sunt. Homines crocodilos in numero reptilium ponunt quia repunt. Crocodilis superior pars corporis dura et impenetrabilis est at inferior mollis ac tenera. Multos pisces gustant; saepe autem, cum esuriunt, humane carnis quoque avidi sunt. Habitant in Asia et praecipue in Africa; nam crebri cocodili in flumine Nilo, in Aegypto, et in locis palustribus aut apud fluvios vivunt.
- Allegati
-