da Ospite » 5 giu 2019, 15:28
Postero die Scipio Laelium Masinissamque cum omni Romano et Numidico equitatu expeditisque militum ad persequendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit; ipse cum robore exercitus urbes circa, quae omnes Carthaginiensium dicionis erant, partim spe, partim metu, partim vi subigit. Carthagini erat ingens terror, et credebant Scipionem, circumferentem arma, omnibus finitimis raptim perdomitis, ipsam Carthaginem repente aggressurum esse, itaque et muri reficiebantur, et pro se quisque ex agris convehebat commeatus ut diutinam obsidionem toleraret. Rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum; pars maxima classem, quae ad commeatus excipiendos parata erat, mittere iubent ad opprimendam stationem navium ad Uticam incaute agentem.