da Yo00 » 24 lug 2019, 16:32
Hegio mercator cum filio suo adulescente, cui nomen est Marianus, Graeciam petit. Merces sua in Graecia magno pretio vendere vult, et illic novas merces minore pretio emere, quas deinde in Italia vendet pretio maiore. Hoc Modo mercator prudens magnam pecuniam facere solet, qua non solum res necessarias, sed etiam multa et magna dona uxori et liberis suis emere potest. Certe mercator dives est Hegio. Marianus patrem suum diligit, neque vero ipse mercator esse vult. Is enim libros Latinos et Graecos legere vult et multas res novas a magistris Graecis doctissimi discere; itaque cum padre suo eadem nave vehitur in Graeciam, ubi magistrum omnium optimum docentem audire poterit. Marianus discipulus magistro suo dignus erit atque post duos vel tres annos ipse vir doctus in patriam reverteretur. Dum navis vento secundo per mare vehitur, adulescens in alta puppi sedet et librum de optimo gubernatore, cui nomen erat Palinurus, legere contatur. Sed difficile est in puppi librum legere, quia gubernator qui illic sedet magna voce absentem cantat amicam. Marianus eum tacere iubet, neque is respondet, sed foeda voce cantare pergit! Adulescens oculos a libro suo tollens mare et caelum aspicit. Supra mare nubes atras oriri videt, et procul tonitrum audit. Statim patrem adit et "Videsne illas nubes atras quae ab occidente oriuntur? inquit "Quid eas significare putas? Ego tonitrum ac tempestatem venientem timeo, nam tonitrus iam procul auditur. Nolo hic tempestatem opperiri. Iube gubernatorem portum petere, pater: illic finem tempestatis opperiri poterimus.Mercator vero "Noli timere" inquit "gubernator noster est bonus nauta, qui officium suum scit. Certe tu plures libros legis quam ille, et multa res difficiles scis, sed navigare nescis - hoc libri tui te docere non possunt. Mane tranquillus in puppi, et perge librum tuum legere! "Ego tranquillus sum" inquit filius, "nec iam tranquillum erit mare!"
È URGENTE, AIUTATEMI URGENTE BISOGNO DI TRADUZIONE LATINA DI: Gubernator doctus
- Allegati
-