da Ospite » 3 ago 2019, 8:00
Inde Alexander pervenit in regionem, cui Oxyartes satrapes nobilis praeerat, qui se regis potestati fideique permisit. Oxyartes magnificum convivium victoribus instruxit. Dum convivium celebratur, triginta nobiles virgines introductae sunt, inter quas filia Oxyartis erat, Roxane nomine, eximia corporis specie et magno habitus decore. Cum ea in convivium inter electas virgines procedebat, omnium convivarum oculos in se convertebat ac maxime regis Alexandri. Is statim forti amore virginis exarsit et duxit eam in matrimonium. Dixit autem militibus suis: «Celebrentur ergo coniugia inter nos victores Macedones et Persas, ut utilia ad concordiam et amicitiam sint!». Et virginis patri adiunxit: «Te oro ut filiam tuam mihi despondeas, quam ego in matrimonium ducam». Postquam laetus Oxyartes verba eius acceperat, sine mora rex patrio more panem poposcit, eum gladio divisit, partem virginis patri praebuit et cum eo Iunoni Lucinae libavit, quod apud Macedones sanctum matrimonii pignus est.(Curzio Rufo)