da Ospite » 1 set 2019, 6:12
Avrei bisogno di questa versione di latino di Cicerone intitolata siamo nati gli uni per gli altri. Mi serve urgentemente fate presto.
...et unumquemque nostrum eius mundi esse partem. Ex quo illud consequitur ut communem utilitatem nostrae anteponamus. Ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens, legibus parens et civili officii non ignarus, utilitati omnium plus quam unius aut suae consulit. Nec magis est vituperandus prodi?tor patriae quam communis utilitatis aut salutis desertor propter suam utilitatem aut salutem. Ex quo fit ut laudandus sit qui mortem oppe?tat pro re publica, quod decet cariorem esse patriam nobis quam nosmet ipsos. Quoniamque inhumana et scelerata ducitur illa vox eorum qui non recusant quominus, ipsis mortuis, terrarum deflagratio consequatur, certe verum naturale est ut etiam iis, qui post nos futuri sint, consulamus. Ex hac animorum affectione effectum est ut testamenta commendationesque morientium nata sint. Et, quod nemo in summa solitudine vitam agere velit, ne cum infinita quidem voluptatum abundantia, facile intelligitur tantam esse in nobis coniunctionem congregationemque ut ad civilem communitatem esse nati videamur.