da chiara04 » 3 mar 2020, 8:48
Anno trecentesimo et quinto decimo post Urbem conditam , quoniam Fidenates contra Romanos rebellavĕrant, legati ad Veientes missi sunt et ab eis auxilium petivērunt. Veientium rex erat Tolumnius, qui benigne eos accepit. Cum legati mandata sua exposuĕrant, rex ambas civitates coniunxit Volscis, quae civitas non longe ab Urbe est. Tunc senatus populusque Romanus Mamercum Aemilium dictatorem creavit, qui sibi adiunxit magistrum equitum Lucium Quinctium Cincinnatum. Contra urbem Veios dictator et magister equitum simul contendērunt et brevi tempore, postquam Veientium copiae in acie a Romanis fusae erant, urbem cepērunt et in potestatem suam redegērunt. Postea, cum etiam Fidenas expugnavĕrant, Romani moenia fundĭtus excidērunt: itaque populus Romanus victor fuit et magnus factus est .
per favore è stra urgente
potete aiutarmi
grazie mille in anticipo