da Lysa01 » 17 giu 2020, 20:34
Giada per favore mi aiuti a tradurre "Un fulgido esempio di generosità " pagina 82 numero 47
Quam praeclarum tributae humanitatis specimen Cn. Pompeius, quam miserabile desideratae idem evasit exemplum! nam qui Tigranis tempora insigni regio texerat, eius caput tribus coronis triumphalibus spoliatum in suo modo terrarum orbe nusquam sepulturae locum habuit, sed abscisum a corpore inops rogi nefarium Aegyptiae perfidiae munus portatum est etiam ipsi victori miserabile: ut enim id Caesar aspexit, oblitus hostis soceri vultum induit ac Pompeio cum proprias tum et filiae suae lacrimas reddidit, caput autem plurimis et pretiosissimis odoribus cremandum curavit. quod si non tam mansuetus animus divini principis extitisset, paulo ante Romani imperii columen habitum - sic mortalium negotia fortuna versat - inhumatum iacuisset.
- Allegati
-