da Ospite » 19 lug 2020, 15:10
... incredibili quadam magnitudine consilii atque ingenii Atheniensis ille fuisse Themistocles; ad quem quidam doctus homo atque in primis eruditus accessisse dicitur eique artem memoriae pollicitus esse se traditurum. Cum Themistocles quaesivisset quidnam illa ars efficere posset, traditum est dixisse illum doctorem: "Memoriae ars efficere potest ut omnia memineris". Ei autem constat Themistoclem respondisse gratius sibi illum esse facturum, si se oblivisci quae vellet quam si meminisse docuisset. Videsne quae vis in homine acerrimi ingenii, quam potens et quanta mens fuerit? Cum ita Themistocles responderit, intellegere possumus nihil umquam effluere posse ex animo, quod semel esset infusum. Themistoclis enim pluris intererat oblivisci posse quam meminisse quod interdum nolebat. Sed neque propter hoc Themistoclis responsum memoriae nobis opera danda non est. ...traduzione