da Ospite » 23 ago 2020, 6:41
Postero die profectus adversa ripa Rhodani, mediterranea Galliae petit, non quia rectior ad Alpes via esset, sed quantum a mari recessisset, minus obvium fore Romanum credens, cum quo, priusquam in Italiam ventum foret, non erat in animo manus conserere. Quartis castris ad Insulam pervenit. Ibi Isara Rhodanusque amnes diversis ex Alpibus decurrentes, agri aliquantum amplexi, confluunt in unum in mediis campis; Insulae nomen inditum. Incolunt prope Allobroges, gens iam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior. [...] Sedatis certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta regione iter instituit, sed ad laevam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Vocontiorum agri tendit in Trigorios, haud usquam impedita via priusquam ad Druentiam flumen pervenit. Is, et ipse Alpinus amnis, longe omnium Galliae fluminum difficillimus transitu est. Nam, cum aquae vim vehat ingentem, non tamen navium patiens est, quia, nullis coecitus ripis, pluribus simul neque iisdem alveis fluens, nova semper per vada novosque gurgites – et ob eadem pediti quoque incerta via est – ad hoc saxa glareosa volvens, nihil stabile nec tutum ingredienti praebet...
traduzione