quousque tandem, catilina, abutere patientia nostra? patere tua consilia non sentis? Patefactam esse coniurationem tuam non(=nonne) vides? Patefactam esse coniurationem tuam ; libera rem publicam metu, in exilium abi! Quid est? ecquid attendis? dico te priore nocte adiisse M. Laecae domumubi convenerant complures eiusdem sceleris socii. Num negare audes? Quid taces?argumentam afferam, si negas. Video enim esse hic, in ipso senatu, quosdam qui tecum illa nocte fuerunt. O di immortales, ubi sumus? quam rem publica habemus? in qua urbe vivimus? Hic, patres conscripti, hic, in senatorum numero, in hoc sanctissimo gravissimoque consilio, sunt qui de ominium nostrum interitu, qui de huius urbis exitio cogitent. Quam ob re, patres, vigilate; vos autem, Quirites, deos implorate ut hanc urbem, quam pulcherrimam, florentissimam potentissimamque esse voluerunt, a Catilina eiusque sociis defendant.
la traduzione la trovate sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/cicerone-attacca-catilina-in-senato.html