da Lolllll » 11 gen 2018, 15:54
Pagina 488 nr.4 libro mos maiorum
M. valerius Laevinus consul, M. Valerio Messalla, praefecto classis, cum parte navium in Africa praedatum simul speculatumque quae populus Carthaginiensis ageret pararetque misso, ipse, decem navibus a Sicilia profecutus, cum Romam prospere pervenisset, senatum extemplo habuit, ubi de suis rebus gestis commemoravit et dixit, cum annos prope sexaginta in Sicilia terra marique magnis saepe cladibus bellatum esset, se eam provinciam confecisse; neminem Carthaginiensem in Sicilia esse. Cum haec Romae gerentur, M. Valerius Messalla, praefectus classis, quinquaginta navibus cum ante lucem ad Africam accesisset, improviso in agrum Uticensem escensionem fecit; eumque late depopulatus, multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis, ad naves contendit et statim ad Siciliam transmisit. Ex captivis haec comperta consulique Laevino omnia ordine praescripta sunt, ut sciret quo in statu Africae res essent.
- Allegati
-