da Natilla » 9 apr 2018, 9:45
Per favore avrei bisogno di questa versione al più presto, vi ringrazio come sempre per essermi così tanto d’aiuto!
Acri hieme cicada magna fame laborabat, quia aestate nullam rei frumentariae curam habuerat. Prudens formica autem aestate maximam frumenti copioni domi cumulaverat, ut cibus totam hiemem sufficeret neque deficeret. Cicada igìtur, fame confecta, ad formicae domum ivit et supplex: «Amica,» - inquit - «te oro, ut mecum frumentum tuum dividas; fac ne ego fame peream: nam tantum fame laboro, ut peritura sim.» Sed formica respondit: «Quid tibi dicam? Quid aestatis tempore fecisti? Cur frumentum non cumulavisti? » Cicada contra: «Ego in arboribus laeta cecini. Quid facerem? » Tunc formica duro animo exclamavit: «Nisi totam aestatem cecinisses, sed si escam requisivisses ac cumulavisses, - utinam haec fecisses - nunc securam vitam ageres nec fame excruciareris. Si tum canere maluisti, nunc salta!» Itaque cicadam domo sua eiecit.
- Allegati
-