da Nyan » 10 apr 2018, 12:48
Grammatica Picta 1, pag. 284 n. 27
Caesar a dextero cornu proelium commisit, quod eam partem hostium minime firmam putabat. Nostri acriter in hostes, signo dato, impetum fecerunt. Rursus hostes repente celeriterque procurrerunt: itaque, relictis pilis, comminus gladiis pugnatum est. At Germani, celeriter ex consuetudine sua phalange facta, impetus gladiorum exceperunt. Reperti sunt complures nostri milites in phalanga insilientes, et scuta manibus revellentes et desuper hostes vulnerantes. Postquam hostium acies, a sinistro cornu pulsa, in fugam coniecta est, a dextero cornu vehementer Suebi multitudine militum suorum nostram aciem premebant. Ubi primum id animadvertit, Publius Crassus adulescens, praefectus equitum, tetiam aciem laborantibus nostris subsidio misit. Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt neque fugere destiterunt priusquam ad flumen Rhenum pervenerunt.
- Allegati
-