da Giuly » 29 mag 2018, 15:21
Libro scrinium pagina 91 numero 10
Alexander, Macedonum rex, iam permultas orientis partes occupaverat.Sed postquam Persarum quoque imperium subgerat, cum centum milibus militum Indiaminvadere statuit, quam regionem nomine tantum Macedones cognoscebant. Praemisit igitur Perdiccam atque Hephaestionem, suos duces,ut loca indo flumine tenus ab iis explorarentur. Quoniam multa atque magna glumina in India erant, magnam calassem Alexander instruxit. Naves vero ita constructae erant ut facile dissolvi possent atque iterum refici. Cum pleraeque gentes sua sponte Alexandri imperio se subiecissent, Porus contra,I ndorum rex, acriter se opposuit. Cum Alexander trans flumen Hydaspen copias vehere deberet, Porus rex, ut prohiberet hostes transire flumen, apud ripam octoginta elephantos atque triginta milia peditum collegerat et constituerat. Alexander tamen Porum decepit, et, cum alibi flumen transiisset, in regem impetum fecit atque eum profligavit.
- Allegati
-