Morte di Pompeo

Messaggioda okallora » 20 lug 2018, 10:58

Cneus Pompeius, post Pharsalicam cladem, curri ex Thessalia fugisset et Aegyptum nave adiisset, ut auxilium contra Caesarem a Ptolemaeo, pupillo suo, peteret, nefarie et perfide ab eius satellitibus interfectus est. Nam Achillas, praefectus regis, cui illud facinus delatum erat, obviam ei prodiit et eum necavit dum de navicula descendit. Caput eius ense obtruncatum est et corpus in litore relictum est. Quod postea civis Romanus invenit et religiose cremavlt. Cornelia, Pompei uxor, et Sextus Pompeius filius Cyprum se contulerunt et ibi refugium invenerunt. Caesar, cum ei caput rescissum Pompei interfectores obtulissent, inhorruit et oculos ab eo illacrimans avertit. Deinde, cum sine periculo Alexandrìam iniisset, Cleopatram, quae a fratre ex regno expulsa erat, in regnum reducere voluit. Quapropter cum Ptolemaeo novum bellum iniit, quod Alexandrinum denominatum est. Post hoc bellum Cleopatra ei fìlium genuit, qui Caesarion appellatus est.

Libro:versioni latine
Versione:pag.181 n191
Autore:Lodovico Griffa
Allegati
15320841642291798971159.jpg
okallora
 
Risposte:

Messaggioda giada » 24 lug 2018, 7:11

Cneo Pompeo, dopo la strage di Farsalo, essendo fuggito dalla Tessaglia ed essendo giunto con la nave in Egitto, ...
[center]
[/center]

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:02:29 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.