da Heichou » 28 nov 2018, 14:38
Aegyptus in Africa est. Ibi rarae sunt pluviae raraeque scatebrae aquarum, sed terras Nilus fluvius alluit. Tantummodo apud fluvium vita toleranda est, procul a Fluvio Phoebeia flamma solum urit et terra propter aquae inopiam arida ac deserta est. In aquis Nili vivunt crocodili atque hippopotami et secundum ripas crescunt palmae et papyri. Quotannis acquae Nili ripas superant, agros late operiunt villasque inundant: tum incolae bona in edita casarum congerunt et agros cumbis peragrant. Aquae fluvii vero solum irrigant: tum incolae bona in edita casarum congerunt et agros cumbis peragrant. Aquae fluvii vero solum irrigant et humum limo operiunt; postea, cum fluvius in alveum recedit, agricolae frumenta serunt et mox horrea complent. Incolae igitur Nilum sicut deum colunt, quia si forte fluvius terras non inundat! Aegypti incolae annona laborant. Recte igitur Herodotus Aegyptum Nili donum dicit, quia Aegypti incolarum vita atque divitiae in aquis Nili stant.
Lectio viva pag 68 n 17 eserciziario Avrei bisogno di questa versione svolta...grazie
- Allegati
-