da Annalisa01 » 24 gen 2019, 15:56
Mirum Iter volume 2 pagina 199 numero 258
Cunctanti Caesari ostentum tale factum est: dicitur quidam eximia magnitudine et forma apparuisse harundine canens; ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba prosiluit ad flumen et, ingenti spiritu classicum exorsus, pertendit ad alteram ripam. Tunc Caesar: "Eatur - inquit - quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Iacta ala est" Atque ita traiecto exercitu, adhibitis tribunis plebis qui pulsi supervenerant, pro contione fidem militum, flens ac veste a pectore discissa, invocavit. Existimatur etiam equestres census pollicitus esse singulis; quod accidit opinione falsa.
Grazie mille
- Allegati
-