da LunaChan21 » 9 feb 2019, 16:12
Piscator ad mare venit, super scopulis consedit et suaviter tibiis canere coepit; nam in mente sua sic cogitabat: "certe pisces, soni suavitate allecti, e mari ad litus ultro exsilient; sic sine labore magnam piscium copiam contraham, familiamque arte mea locupletabo". Sed post multas horas, quod pisces e mari non exisiliebant, piscator tibias reposuit ac rete in mare proiecit, squamosorumque animalium magnam copiam cepit. Cum praedam e reti effudit, pisces in litore exsultare coeperunt. Tum piscator, animo valdo irato: "stulta animalia", inquit cum tibiis canebam artem meam neglexistis atque sprevistis; cum igitur nunc effrenate saltatis, cum canere desii?
Pag 116 n 40 lectio viva 1
- Allegati
-