da Ospite » 24 apr 2019, 13:39
Ho bisogno di questa versione di latino tradotta Ulisse e Polifemo quella del libro So tradurre pagina 256 numero 244
Postquam Troia expugnata et incensa est, omnes Graecorum duces cum suis militibus in patriam remeaverant. Ulixes unus cum paucis comitibus in mari longos per annos erravit, iram Iunonis et Neptuni fugiens, qui eum persequebantur . Multa pericula adire debuit, quae omnia forti et intrepido animo superavit. Tandem , experitus multarum gentium mores et instituta, in Siciliam insulam pervenit, ubi Cyclops Polyphemus, qui unum oculum in fronte habebat, in cavo antro cum ovibus suis habitabat. Tradunt frustra,rogavisse Graecum ut sibi et sociis suis ille hospitium et cibum praeberet. Cyclops enim, cuius immanitas tanta erat ut carne humana vesceretur , sex de hospitibus devoravit. Tunc Ulixes, ut se et amicos liberaret, dolo usus (nam peritissimus omnis insidiarum generis erat), vinum dulcissimum, quod secum portaverat, Cyclopi obtulit. Quod cum gustasset, ille dulcedine potionis delectatus, tantam copiam bibit ut ebrius in altum somnum incideret. Tunc Ulixes, propitiam occasionem nactus, sudem, quae forte in caverna humi iacebat, incendit et in oculum Polyphemi iniecit. Sic, cum immanem hominem caecavisset, periculum mortis effugit.