da Ospite » 25 apr 2019, 17:48
...quae viro honesto facienda et quae vitanda sint. Nam homines honestatem consequuntur si vitant turpia et sequuntur honesta. Scribit igitur Cicero hominibus, ingenuo loco natis, vitanda esse omnia quae non hominis liberi, sed potius liberti vel servi propria sint. Ubi enim de mercatura disceptaturus est, sic scribit: «Mercatura, si tenuis est, sordida putanda est; sin autem magna et copiosa est, multa multis sine vanitate vel avaritia largitur, non est admodum vituperanda». Nam homo, si liberaliter largitur, potest bonam famam adipisci et multis prodesse, animum non servilem sed generosum ostendere. Non enim homini ingenuo vivendum est ut servo vel liberto: omnia cum amicis et hospitibus liberaliter communicanda sunt. Haec cum fecerimus, omnibus laudandi erimus nec ullam invidiam divitiis nostris in nosmetipsos movebimus.
Vi prego di darmi la traduzione della versione di latino intitolata doveri di un uomo libero che è presa dal libro so tradurre