da Akita » 18 lug 2018, 17:42
itinera compone pagina 281 numero 187
Utinam quidem illi principes viverent qui me post meum consulatum, cum iis ipse cederem, principem non inviti videbant! Hoc vero tempore, in tanta inopia constantium et fortium consularium, quo me dolore adfici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tum spe tum timore moderari ? Quod si quis de contentione principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit, si vitiis cum virtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur. Tu, si ego de re publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties? Aut, si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos invitabis? Nollem, primum rei publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. Sed si principatus ageretur, quem numquam expetivi, quid tandem mihi esset optatius? Ego enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan possim et libenter.
- Allegati
-